- INDICUM
- INDICUMapud Plin l. 35. c. 6. E' liquidis coloribus, quos a dominis dari diximus (pingenti) propter magnitudinem pretii, ante omnes est prupurissum, e creta argentaria; Ab hoc maxima auctoritas Indico. Ex India venit, harundinum spumae adhaerescente limo, cum teritur, nigrum: at in diluendo misturam purpurae caeruleique mirabilem reddit. Alterum genus eius est in purpurariis officinis innatans cortinis: et est purpurae spuma. Qui adulter ant, vero Indico stercora columbina, aut cretam Selinusiam vel annulariam ultro inficiunt; et Vitruv. Item, qui propter inopiam coloris indici cretam Selinusiam vitro, quod Graeci ἴσατιν appellant, inficientes, imitationem faciunt, Indici coloris: coloris genus est: vulgo Indigo dictum, quod vel fa ctitium, vel nativum. Illud coloris purpurei et obscuri, fiebat apud infectores ex flore nigro, vel spuma purpurae, supernatante cortinis tinctoriis, Graecisque recentioribus λαχὰν et λάχιον dicebatur: Istud ex India apportabatur, λ᾿νδικὸν μέλαν, Indicum nigrum, et λ᾿νδικὸν, Indicum absolute, appellatum. Priusquam enim dilueretur, terebatur et cernebatur, s. succernebatur cribro, tumque nigrum apparebat et atramento fere simile, unde erroris occasio Plin. Indicum atramentum eod. c. confingendi: at dilutum mirabilem mixturam praeferebat caeruli et purpurae. Quam autem illud originem haberet, incertum olim, atque inexploratae inventionis, ut ibidem legas. Sponte hoc pigmentum nasci in arundinibus Indicis, οἷον ἔκβρασμα, velut ebullitionem, s. ebulliens quoddam eiectamentum, tradidit Dioscorides aliique Vett. Plin. spumam vertit adhaerescente limo, minus fortasse recte. Nihil vero aliud esse, quam pigmentum confectum in Guzarate ex Indico glasto, et Anil Turcis, Indis Gali, plerisque Nil vocari, Garcias ab Horto l. 2. c. 26. refert, aliique. Salmas. sic de eo: πάςιλλος apud Graecos Veterinarios c. 523. est Isatis, quam vulgo Europaei fere omnes pastellum vocant. Arabes vocant Nil, quo nomine et caeruleum colorem nuncupant. Inde et aliam herbam, quae simili modo praeparata similem colorem efficit, eadem appellatione impertiunt. In Gusaratte, ubi plurimum celebratur buius herbae ad tincturam ςκευασία, vocari ferunt Gali. eam rori marino similem de facie faciunt Linschotus et Paludanus. Ocimo Garcias — Isatis nostra plantagini similia habet folia. Nec dubium porro, quin Veterum λ᾿νδικὸν, quod hodie aiunt inexploratae inventionis esse, ex illa herba Indica parari solitum sit. Harundinum limum esse prisci credidêre. Nempe nesciebant, quomodo fieret et unde sumeretur. Ex India allatum et limo indurato simile quum viderent, putârunt spumam esse harundinum limo adhaerescente. Et infra, Isatidem et Indicum eodem colore inficere, ostendit Zosim. ἐπὶ ὑακίνθου δὲ πόαν ὑακίνθου καὶ μέλαν.`λ᾿νδικὸν καὶ ἰσάτιδος ῤίζαν. Illud μέλαν λ᾿νδικὸν est Nil Indicum. Isatis, nostras Nil. Hoc Pastellum caeruleum Narbonensium etc. ad Solin. p. 1332. Herba certe est, quae seri quotannis solet, postquam pluviae cessârunt, cannabisque speciem, cum excrevit, praefert. Secatur trinis per Annum vicibus, et primo quidem, cum ad duos vel 3. pedes assurrexit, usque ad semipedem demetitur, quae optimae notae est, et Indicum profert cyanei s. caerulei coloris longe floridioris et vegetioris, quam quae secunda, ac tertiâ vice secatur. Desectam sic conficiunt Indi in stagna huic rei ex cal ce facta, quae adeo dura evadit, ut unumcontinuum marmor videatur. Ambitus stagnorum communiter 80. aut 100. pedum est, quae plerumque dimidiâ parte aquâ repleta, sectâ postmodumhâc herbâ penitus complentur. Tum quottidie herba subigitur et cum aqua confunditur, donec folium (scapus enim s. caulis inutilis) limosum fiat ac incrassescat. Quo facto, post aliquot dierum quretem, cum massa haec in fundo sedit, aquâ desupet limpidâ exsistente, per foramina quaedam in stagni ambitu facta, aqua omnis emittitur, ac calathis limus colligitur. Tunc videas unumquemque, circa cophinum suum occupatum, digitis oleo lubricatis prehensam massam diducere ac in pastillos formare, dimidii ovi instar habentes, inferiori sc. parte planos, superiore convexos: nisi quod Indicum Amadabathense utraque parte planum, placenta velut, et id, quod in vicinia Agrae colligitur, quodque omnium praestantissimum est, in globos formatur. Sic soli exponunt siccandum. Quia vero sabuli non parum sic formatis offis adhaeret, solent eas incolae, antequam in Europam transferuntur, cribro diligenter succernere, ut purum Indicum et itinerum impensis dignum eo perveniat, pulverem vero domi tinctoribus vendunt. Ubi memorabile, illos qui huic operae vacant, quantumcumque faciem tegant; tamen impedire non posse, quo minus intra octiduum ita imbuantur hoc colore, ut salivam non nisi caeruleam excernant. Sed et ovum iuxta hos homines mane repositum, si sub vesperam frangatur, intus penitus colorem bibisse apparet: adeo acer ac penetrans pigmento huic vis est etc. Tingit autem Indicum et caeruleo et nigro colore telas, cuius rei causam supra videre est; et in Imperio M. Mogolis magnâ copiâ colligitur, in regione Biana, Indova et Corsa, quae bidui circiter itinere, aut propius a Regni Metropoli Agra absunt, hocque omnium optimum est. Sed et provenit in loco, qui octidui itinere Suratâ, et in pago Sarquesse, qui 2. leuc. Amadabatho distat; quod planum est, ut diximus, quale etiam in Regno Golconda reperitur. Reperitur idem in vico magno Raout aliisque minoribus vicinis, 36. leuc. dissitis a civ. Brampour; etiam Bengalense habetur, et aliud, quod Mexicanum Americae Regnum mittit etc. Quam in rem vide plura apud Ioh. Bapt. Tavern. Observ. sur les Commerces des Indes Orient. ut et supra ubi de Indica Navig. item in voce Guastum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.